Mostrando entradas con la etiqueta AUTOR Séneca. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta AUTOR Séneca. Mostrar todas las entradas

sábado, 3 de mayo de 2008

SÉNECA, Ad Luc. 51, 5-8


Los placeres debilitan el espíritu.

Indurandus est animus et a blandi­mentis voluptatum procul abstrahen­dus. Una Hannibalem hiberna solve­runt et indomitum illum nivibus atque Alpibus virum enervaverunt fo­menta Campaniae. Armis vicit, vitiis victus est... Debellandae sunt in primis voluptates, quae, ut vides, saeva quoque ad se ingenia ra­puerunt... Fortuna mecum bellum gerit; non sum imperata facturus. Iugum non recipio, immo, quod maiore virtute faciendum est, excutio. Non est emolliendus animus

Notas:
Fomenta: delicias
Una ... hiberna: un solo invierno.
excutio: examino, considero.

Objetivos:
Perifrástica pasiva.

viernes, 2 de mayo de 2008

SÉNECA, De ben. II, 17, 1


Respuesta de Antígono a un cínico

Ab Antigono cynicus petiit talentum. Respondit "plus esse, quam quod cynicus petere deberet". Repulsus petit denarium. Respondit "minus esse, quam quod regem deceret dare". Turpissima est eiusmodi cauillatio. Inuenit quomodo neutrum daret ; in denario regem, in talento cynicum respexit.

Notas:
Petiit = petivit
Plus quam quod : más de lo que

Objetivos:
Oraciones subordinadas sustantivas interrogativas subordinadas o indirectas.

SÉNECA, Ad Luc. 2, 6


La pobreza llevada con alegría no es pobreza.

Illa vero non est paupertas, si laeta est; non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est. Quid enim refert quantum illi in arca, quantum in horreis iaceat, quantum pascat aut feneret, si alieno imminet, si non adquisita sed adquirenda conputat? Quis sit divitiarum modus quaeris? Primus habere quod necesse est, proximus quod sat est. Vale.

Notas:
Feneret = faeneret.
Conputat = computat.

Objetivos:
Oraciones interrogativas subordinadas o indirectas.