Mostrando entradas con la etiqueta NIVEL oraciones consecutivas. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta NIVEL oraciones consecutivas. Mostrar todas las entradas
viernes, 2 de mayo de 2008
CICERÓN, Pro Arch. 4
Comienzos del poeta Arquias
Nam ut primum ex pueris excessit Archias atque ab iis artibus, quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet, se ad scribendi studium contulit, primum Antiochiae (nam ibi natus est loco nobili), celebri quondam urbe et copiosa atque eruditissimis hominibus liberalissimis studiis afluenti, celeriter antecellere omnibus ingenii gloria coepit. Post in ceteris Asiae partibus cunctaque Graecia sic eius adventus celebrabantur ut famam ingenii exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret.»
Objetivos:
Subordinadas adverbiales: temporales, consecutivas
CICERÓN Paradoxa Stoicorum 8
Los bienes más preciados los llevamos dentro.
Neque ego umquam bona perdidisse dicam, si quis pecus aut supellectilem amiserit, nec non saepe laudabo sapientem illum, Biantem, ut opinor, qui numeratur in septem; cuius quom patriam Prienam cepisset hostis ceterique ita fugerent, ut multa de suis rebus asportarent, cum esset admonitus a quodam, ut idem ipse faceret, 'Ego vero', inquit, 'facio; nam omnia mecum porto mea.'
Notas:
Quom = cum
nec non: doble negación, 'y ciertamente'
Objetivos:
condicionales potenciales
comparativas
CUM histórico
consecutivas
finales
Suscribirse a:
Entradas (Atom)