Mostrando entradas con la etiqueta NIVEL oraciones interrogativas subordinadas. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta NIVEL oraciones interrogativas subordinadas. Mostrar todas las entradas
viernes, 2 de mayo de 2008
SÉNECA, De ben. II, 17, 1
Respuesta de Antígono a un cínico
Ab Antigono cynicus petiit talentum. Respondit "plus esse, quam quod cynicus petere deberet". Repulsus petit denarium. Respondit "minus esse, quam quod regem deceret dare". Turpissima est eiusmodi cauillatio. Inuenit quomodo neutrum daret ; in denario regem, in talento cynicum respexit.
Notas:
Petiit = petivit
Plus quam quod : más de lo que
Objetivos:
Oraciones subordinadas sustantivas interrogativas subordinadas o indirectas.
SÉNECA, Ad Luc. 2, 6
La pobreza llevada con alegría no es pobreza.
Illa vero non est paupertas, si laeta est; non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est. Quid enim refert quantum illi in arca, quantum in horreis iaceat, quantum pascat aut feneret, si alieno imminet, si non adquisita sed adquirenda conputat? Quis sit divitiarum modus quaeris? Primus habere quod necesse est, proximus quod sat est. Vale.
Notas:
Feneret = faeneret.
Conputat = computat.
Objetivos:
Oraciones interrogativas subordinadas o indirectas.
CICERÓN, In Verrem II,5, 161
Verres azota a un ciudadano romano.
Agit hominibus gratias et eorum benevolentiam erga se diligentiamque collaudat. Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit. Ardebant oculi: toto ex ore crudelitas eminebat. Exspectabant omnes quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset. cum repente hominem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet. Clamabat ille miser se civem esse Romanum, municipem Consanum; meruisse cum L. Raecio, splendidissimo equite Romano, qui Panhormi negotiaretur, ex quo haec Verres scire posset.
Notas:
benevolentiam erga se: 'su preocupación y cuidado hacia el'
Exspectabant : exspecto es 'estar esperando con ansiedad.
Objetivos:
Interrogativas indirectas
CICERÓN, In Cat. I, 1-2
Comienzo de la Primera Catilinaria.
Quo usque tandem abutere, Catalina, patientia nostra? Quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? Quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora vultusque moverunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis quem nostrum ignorare arbitraris? O tempora, o mores! Senatus haec intellegit, consul videt; hic tamen vivit.
Notas:
Quo usque = quousque
Abutere: 2ª persona del singular del futuro imperfecto de indicativo.
Quam diu = quamdiu
Quem ad finem = ad quem finem.
Nos eludet: se mofará de nosotros
Nihilne = nihil+ ne
Horum ora vultusque: la expression del rostro de éstos ( es decir, de los senadores ).
Objetivos:
Interrogativas subordinadas.
La oratoria : Cicerón, discursos políticos.

Suscribirse a:
Entradas (Atom)