viernes, 2 de mayo de 2008

CICERÓN, Pro Arch. 4


Comienzos del poeta Arquias

Nam ut primum ex pueris ex­cessit Archias atque ab iis artibus, quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet, se ad scribendi studium contulit, primum Antio­chiae (nam ibi natus est loco nobili), celebri quondam urbe et copiosa atque eruditissimis hominibus liberalissimis studiis afluenti, celeriter antecellere omnibus ingenii gloria coepit. Post in ceteris Asiae partibus cunctaque Graecia sic eius adventus celebrabantur ut famam ingenii exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret.»

Objetivos:
Subordinadas adverbiales: temporales, consecutivas

No hay comentarios: